{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.13-26","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.13-26","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.13.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Si igitur non sit aequimoda propositio, assumpto quidem fiunt sexdecim complexiones, quarum tantum octo sunt syllogismi. Rursus si assumaturl', sic quoque sexdecim complexiones fiunt, sed in octo tantum syllogismorum deprehenditur firma necessitas. Sit igitur primus modus secundas figuræ hic ex prima veniens propositione, si est a, est b,si autem non est a, est c; dico quoniam si non est, b, est c, quoniam enim si est a est Ii, secundum ordinem consequentiae si non est b, non erit a; atqui si non esset a, esset c, si igitur non sit b; erit c; quod si idem esse ponatul',nihil evenit necessarium.Age enim si-t b, non necesse est esse vel non esse a. Nihil igitur sequitur necessarium,ut sit vel non sit c,ut si sit a animal,6 animatum,c insensibile: nam si est animal, est animatum; si vero non est animal, insensibile est; atqui si sit animatum, non necesse est esse animal,vel non esse,non est igitur necesse esse insensibile vel non esse; quod si terminus assumatur,siquidem non esse ponatur, erit necessario 6; si vero esse, nullus erit syllogismus, nam si non est £,est a,at si est a,est b,si igitur non est c,est b,quod si est c,non necesse est esse a,aut fortasse necesse sit non esse.Hsec enim propositio, idem si nun est a, est c, in talibus tantum evenit, in quibus alterum eorum esse necesse sit; quod si est c, non erit a, si non est a, nihil ad b, veluti si est insensibile,non erit animal,at si non sit animal, nihil animatum vel esse vel non esse necesse erit. Ex secunda rursus propositione fit syllogismus cum ita proponimus: si est a,est b,si non est a,non est c;","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1-12","label":"1.1 to 1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.27-37","label":"1.27 to 1.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.27"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}