{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.30-43","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.30-43","ref":"1.2.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.30.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Quinta quoque propositio tales habere terminos debet, ut a quidem si non sit, necesse sit esse b, si terminus sit, possit et esse et non esse c. Tunctantum esse necesse sit, cumfueritb, cum idcirco est q, quia a terminus esse negatus est, ut si sit a quidem animatum, vero insensibile, invitale. Igitur si non sit animatum, statim consequitur ut sit insensibile, invitale autem potest esse, si sit insensibile, ut lapis, potest vero non esse invitale, si sit insensile, ut sunt arbores. Sed tunc tantum, posito insensibili, consequitur ut invitale esse necesse sit, cum idcirco est insensibile, quia nonestanimatum. Sextaveropropositiotaleshabereterrrinosdesiderat, nt quidem esse necesse sit, si non fuerit a, at vero terminus si sit b, vel esse vel non esse possit; tunc tamen non esse necesse sit, cum sit b, quando idcircoestfi, quia a terminus non esse propositus est, veluti si sit a animatum, insensibile, vitale. Nam necesse est esse insensibile, si non fuerit animatum, cum vero sitiusensibife,ficri quidem potest ut non vivat, veluti lapis, fieri autem potest ut vivat, veluti arbor; tunc tamen necesse est non vivere,, cum sit insensibile,quando idcirco est insensibile, quia animatum non esse propositum est. Septimus modus talibus terminis debet esse contextus, ut quidem sine a esse non possit, autem si non sit, esse et non esse possit; tunc tamen necesse sit terminum esse, si non sit cum idcirco non esse positum sit, quoniam a fuerat denegatum. Siienirn a quidem animatum, vero sensibile, invitale; sensibile igitur esse non potest nisi fuerit animatum. Si igitur non sit animatum, non erit sensibile, si vero non sit sensibile, potest esse invitale, velut in lapidibus;idem potest non esse, velut in arboribus; tunc tamen sensibili denegatio invitale necesse est esse, cum idcirco non sit sensibile, quia animatum non esse positum est.","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.18-29","label":"1.2.18 to 1.2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.18"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.44-59","label":"1.2.44 to 1.2.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.44"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}