{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.73-80","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.73-80","ref":"1.2.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.73.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"atqui non est a, cum igitur non sit, b, non est c;vel ita: atqui cum non sit b, est c,est igitur a.In his quatuor quoque propositionibus,si quidemanon est esse assumatur, terminus vel esse vel non esse concluditur.Si vero cum est non esse,vel cum non est esse assumatur, a terminus semper esse concluditur,nisi in quinto et septimo tantum modis,ubi cum esse assumatur,a non esse monstratur. Omnium vero communis est ratio.præter quintum ac septimum modum,ut si a terminus ita assumatur,quomodo in prima enuntiatione propositus est,conditio quæ sequitur,in conclusione firmetur-. Si vero conditio quæ sequitur contrario modo atque in enuntiatione proposita est, assumatur, categorica proposilio, quæ prima est, interimatur. In septimo vero vel quinto modo quaque ratione assumptum alterum,in utrisque partibus faciet conclusionem. Itaque fiunt sedecim vel viginti potius syllogismi:octo quidem,si a terminus, ut est propositus, assumatur; octo vero, si terminus, converso modo atque in propositione est posilus, assumatur. Quatuor vero ex septimo et quinto modis utrobique facientibusconolusionem. Reliquis vero complexionibus nulla est consequentia necessitatis.Ut autem planior intellectus fieret, ipsas propositiones cum suis terminis positas annotavi,ut secundumpraedictosassumptionum modos non ratio De solum demonstratio fieret, verum etiam per exemplum currentibus doctrina clarior elucesceret.","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.60-72","label":"1.2.60 to 1.2.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.2.60"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.3","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.3"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}