{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.19-29","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.19-29","ref":"1.4.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.19.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Nam quod animalum est et animal esse et non esse, itemque homo esse et non esse potest, tunc tamen necesse est ut, cum sit animatum, non sit homo, cum posito animato esse animal denegetur. Quinta vero propositio his terminis connectitur, ut si non sit a, possit et esse et non esse atque c; tunc tamen cum non sit a, terminum esse necesse sit, si posito non esse a, esse terminum consequatur,ut si sit a quidem invitale, homo, animal. Nam si non sit invitale, tunc possunt homo atqueanimal esse vel non esse at tunc necesse esse est animal negato invitali, si cum invitale denegabitur, esse hominem subsequatur. Sextam vero propositionem talia debent membra conjungere, ut si non sit a terminus, atque vel esse vel non esse possint; tunc vero denegato a termino, non esse necesse sit, cum negationem a termini, termini affirmatio comitabitur, ut si sit a invitale, homo, equus. Nam quod non estinvitale, potest vel homo vel equus esse vel non esse, sed necesse est non esse equum invitali denegato, si negationem invitalis hominis positio subsequatur. Septimae propositionis hos esse terminos Oportebit, ut si non sit a, termini atque c et esse et non esse possint; sed tunc necesse sit esse terminum si negationem a termini, termini negatio subsequatur, ut si sit a animal, animatum, invitale, animal quidem si non sit, animatum et invitale esse et non esse possit. Tunc vero necesse est, si animal non sit, invitale esse, quando, si animal non sit,non eritanimatum.Octava propositio est cum, negato a termino,possuntetesseetnon esse atquectermini. Sed tunc necesseestsia terminusabnuatur, nonesse terminurn,cum negationem a termini nAgatio termini subsequetur, ut sit ainvitale,b animal, homo.","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.1-18","label":"1.4.1 to 1.4.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.1"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.30-49","label":"1.4.30 to 1.4.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.30"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}