{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.68-80","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.68-80","ref":"1.4.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.68.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Quoquo autem alio modo assumptiones verteris, nihil evenit necessarium.Ut autem omnis propositionum et syllogismorum ratio coilucescat, exempla subjecimus, quibus facili us id quod superius docuimus colliquescat: si cum sit a,animatum est,b homo est, animal; si cum est a,animatum est, homo, non estcequus; si cum sit a,animatum non est,b animal, est, c in- sensibile; si cum sita,animatum non est, animal non est, homo; si cum non sit a invitale est homo, est animal; si cum non sit a, invilale est, homo, non est equus: si cum non sita, animal non est, animatum, est invitale; si cum non sit a invitale, non est b, animal non est, homo.Ac de his quidem syllogismis qui talibus propositionibus connectuntur, quae ex hypotheca prædicativaque consistunt, sufficienter dictum est. Nunc de his dicendum est syllogismis, quorum propositiones ita tribus terminis continentur, ut mediae sint earum quae ex hypothetica prasdicativaque texuntur, et earum quæ ex duabus hypotheticis connectuntur, quas idcirco hoc loco proponimus, quia ut superiores, ita haec quoque tribus terminis continentur,et a similibus ad similia facilior tractatus fiet. Harum vero sunt multiplices syllogismi, quorum nullus poterit esse perfectus, cum nee per se perspicuisint et ut his fides debeat accommodari, adjumento ex. trinsecus positae probationis indigeant. Est autem probatio talium syllogismorum alio constitutus ordine syllogismus; fiunt autem, ut dictum est, tum per primam, tum per secundam, tum vero per tertiam figuram. Suntautem primae figurae propositiones hæ:","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.50-67","label":"1.4.50 to 1.4.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.4.50"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.5.1-14","label":"1.5.1 to 1.5.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}