{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.5.65-77","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.5.65-77","ref":"1.5.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.65.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"atqui irrationale est, non necesse erit esse vel non esse animal. Sextus, si non est a, est &, et si est b, necesse est non esse; atqui est c, igitur a eshe necesseest; quod si a terminum sumam,nulIa necessilas invenitur: sit enim propositio talis,si animatum non sit,inanimatum est,et si inanimatum est,sensibile non est; atqui animatum est, non erit necesse vel esse vel non esse sensibile. Septimus, si non est a,non est b,et si non est b,necesse est esse c; atqui non est,igitur a esse necesse est; quod si a terminum sumpserimus,complexio nullam faciet necessitalem: sitenim propositio talis,si animal non sit, non est rationale, si rationale non est, irrationate est, et assumamus, atqui animal est, non necesse est vel esse irrationals, vel non esse. Octavus modus est qui hac propositione formatur,si non est a,oon est b,et si non est,c non esse necesse est; atqui est c,igitur a esse necesse est. Quod si a terminum sumpseris,non fiet ulla necessitas: sit enim propositio, si non est animal, non est homo, et si non est homo, necesse est non esse risibile; atqui est animal,non necesse erit esse vel non esse risibilp. Ac de prima quidem figura satis dictus est, sequenti vero volumine de secunda tractabitur.","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.5.50-64","label":"1.5.50 to 1.5.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.5.50"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1-12","label":"1.1 to 1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}