{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-2","citation":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-2.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa022"},"verse":false,"words":174,"text":"In nomine enim quod est equiferus,ferus per senihil significat, quemadmodum in oratione quæ est equus ferus. Si enim sit oratio quae dicat equus ferus,duas res significat; equum et ferum. Utrumque enim est, unumsubstantia,alterumquale.Quivero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat subjectumesl;quocirca unum quoque permistioista significat: quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est equiferus,consignificat quidem ferus per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare;arbitremur,non jam erit pars nominis,sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe etrus. Quocirca,quoniam nominibus unum subjectum est,et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum,vel si non sit: canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum ccelestem,et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum.pars ejus feparata,et velut a tota compositione se juncta,in qua unum aliquid. consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.","prev":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 1-3","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/1-3"},"next":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 3","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3"},"credit":{"text":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}