{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-5","citation":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-5","ref":"2-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-5.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa022"},"verse":false,"words":314,"text":"Nunc dividit enunliationes,ve] quæ de his possunt fieri rebus,quæ sunt,vel quae de iis quae non sunt, sive in affirmatione, sive in negatione. Dicit enim quoniam est enuntiare quod est non esse,ut si quis dicat, Nullus homo animal est.Hoc enim quod est, non esse proposuit. Hæc est falsa negatio.Et quod non est esse,ut si quis dicat,Omnis lapis animal est, quod enim non est esse constituit, et bæc eat falsa affirmatio. Et quod est esse, ut si quis dicat,Omnis homo animal est.Quod enim est, esse confirmal,et hæc est affirmatio vera. Et quod non est, non esse, ut si quis dicat,NuIlus lapis animal est.Quod enim non eat,non esse proposuit,et haec est vera negatio. Et non solum hoc in præsenti tempore,sed circaea quoque quae praeter praesens sunt tempora.Hocautem tantum valet ac si diceret, hoc non modo in praesenti tempore ita enuntiari potest, ut sit vera falsaque negatio,et rursus vera falsaque affirmatio, aed etiam in præteritum et futurum,quæ extra præsens tempora sUDt.Similiter etenim omne contingit quod affirmatur negare, et quod negatur ab alio, alium rursus affil'mare.Quod si omni veritali falsitas opponitur,omni etiam falsilati veritas;est autem et affirmationis et negationis falsa proferre,constat quod omni negationi affirmatio,etomni affirmationi negatio opponitur. Hinc ergo quid sit quod dicitur contradictio,declaratur.Est e[]im contradictio affirmationis et negationis oppositio.Cum enim quis atfirmat quod alius negat,ipsa utrarumque propositionum pugna contraditio nominatur.Atque hoc est quod ait.Et sit boc contradictio,affirmatio et negatio,opposita.Cum enim affirmatio negationi opponitur,contradictio est.Sed quas sit affirmatio opposita negationi,aut quae sit harum propositionum oppositio,m sequentibus prodit.Neque enim quaelibet negatio cuilibet affirmationi opposita est,sed tantum hæc quas in sequentibus ipse determinat.Quocirca erit contradictio,affirmatio et negatio oppositæ; quae sint autem oppositæ,sequens expositionis ordo conext.","prev":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 1-6","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Subjectis Et Prædicatis Enuntiationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/1-6"},"next":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 3-4","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Subjectis Et Prædicatis Enuntiationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3-4"},"credit":{"text":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}