{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 33","citation":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/33.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa022"},"verse":false,"words":179,"text":"Dicimus ei quod est necessarium esse consentire illam propositionem quae dicit possibile esse, sed rursus boc falsum videtur cogitantibus perspicienttbusque, quoniam ei quod est possibile esse, consentit et convenit illa propositio quæ dicit noa impossibile esse, hoc veroillud quod dicitur non impossibile esse sequitur id quod proponimus, non cesse est esse, sed possibile esse consentire proposuimus ei quae dicit, necesse est esse, eamque consequi; sequitur ergo eam quæ est non necesse esse, illam quae dicit, necesse est esse, eique consentit, quod est impossibile. Qui igitur in his dubitationibus est statuendum? non potest consentire quidem possibile esse ei quod est, necesse esse. Alioqui propositionem necesse esse id quod est impossibile esse consequetur, si vero convenerit ei quae est necessarium esse, illa quæ est pessibile esse. Rursus fit ut id quod est necessarium, non necessarium sit, sed hoc falsum est; sed hoc quemadmodum sese habeat paulo poslexplicabilur. Nunc vero priorem sequentiam permutantes hoc dicimus, quoniam id quod est possibile esse non potest consequi quod est necesse esse, nec hæsibi proposiliones consentiunt possibile esse, et necesse esse, quod Aristoteles hoc modo proponit:","prev":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 32","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/32"},"next":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 34","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/34"},"credit":{"text":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}