{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 7","citation":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/7.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa022"},"verse":false,"words":216,"text":"Nunc quid sit intellectus sine vero vel falso continuata oratione prosequitur. Ea enim, inquit, quae simplicia dicuntur, similia suntsimplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione,animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo vel album, ipsaquidem simplicia sint, et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate et falsitate secluditur. Atqne ideo (quoniam ut dictum est)quaecunquesunt in vocibus,significant animae passiones, simplices voces, et sine compositione vel divisione, similes sunt his intellectibus quos sine compositione et divisione simplex intelligentia concipit. In his enim atque hujusmodi nulla neque veritas, neque falsitas invenitur: nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intelligis, vel per seconstituasesseveleialiquidsecundum esseconjungas, in his veritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico homo, si non aliquid addidero, ut verbum Est, et fiat hujusmodi compositio: Bomo eat, vel hujusmodi aliquid,ut: Homo vivit,quodidemvalet, tanquam si dicam: Homo vivens est; ergo nisi aliquid hujusmodi fuerit adjunctum, quod intellectam rem vel per se esse coostituat, ut: Homo est, cum dico;per se hominem esse designavi, vel juncto D; accidente tale aliquid apponatur,quod idem ei quod est esse significet,ut est: Homo vivit. Vita enim homini junctaest,et vivit idem significat quod vivens est,nulla veritas nec falsitas valet intelligi. Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo.","prev":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 6","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Signis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/6"},"next":{"citation":"In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 8","label":"Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Signis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/8"},"credit":{"text":"Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}