{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 2-2","citation":"Boethius, In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/2-2.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur. Differentiam quoque multis appellari modis designat.Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt, aut propriae, aut magis propriae. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus,aut a nobis ipsis: nam sedere vel ambulare vel stare differentia est: nam si tu ambules,ego vero sedeam,in situ ipso atque ambulatione differimus.Et item ego cum nunc sedeo,postea vero si ambulem, communi a meipso differentia discrepabo. Propriae vero sunt quæ uniuscujusque individui formam aliqua naturali proprietate depingunt,ut si quis sit caesiis oculis, vel crispo capillo. Etenim propria uniuscujusque singuli hominis sunt quocum ista nascuntur. Magis propriæ sunt quæ in substantia ipsa permanent, et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis homi- I nis differentia. Horum autem commune::; et propriæ differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus. Magis propriae vero totam naturam cujuslibet specieisubstantiamque permutant,etab aliis speciebus segregant atque disjungunt. Harum ergo communes et propriæ differentiæ,quoniam speciem non permutant,sed forma.mquodammodoethabitudinem solum fnciunt discreparejalteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere,idest non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt,atqueideo non vocantur alterum facientes;id est permutantes,sed magis alteralum, id est non integre alterum faciente3. Ila vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est, et ipsius speciei inserta naturæ alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad hoc quodanimaliaerant una illis eratsubstantia,veniens rationale disgregavit omnino!speciem,et funditus alterum fecit. Ergo communes et propriae differentiæ alteratum facientes vocantur,magis propriae autem alterum facientes.Constat igitur differentiarum alias facere alterum, aliis alteratum: illae quae faciunt alterum,quaa substantiales sunt7etomnes naturam speciemque permutant, et specificae prædicantur; valent enim quamlibet speciem constituere, et ab aliis omnibus segregare,et ejus formam naturamque componere.Nam si dicas mortale et rationale differentias et ea animali supponas, non dubium quin cum hominis speciem facias,speciei hujus sint perfectrices, atque ideo specificae nominantur,quod et permutantnaturam,et ipsam substantiam cujuslibet aliusspecieiconstituant.Illse vero aliae nihil aliudefficiunt, nisi alteratum,quippe cum aut proprietate quadam forma; alius distet ab alio,aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia,quam speciucam nominamus,sola poterit in generis divisione congruere. Etenim cæteræ nihil ad substantiam,sed ad quamdam quodammodo ejusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur.Nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species,sed constitutas jam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant. Quod autem dicit:","prev":{"citation":"In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 1-3","label":"Dialogus Secundus, De Differentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/1-3"},"next":{"citation":"In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 3.1-2-8","label":"3.1 to 3.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/3.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-prophyrium-dialogi-a-victorino-translati/3.1-2"},"credit":{"text":"Boethius, In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1021/tmp1021/tmp1021.tmp1021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}