{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 101-108","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 101-108","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/101.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Sed quoniam etiam jus gentium aequitas constituta est,et non est tamen civile,adjectum id quod separarepotuisset jus gentium: his, inquit M. Tullius, qui ejusdem civitatis sunt. Qua specie interposita, jus civile descripsit. Est etiamnum quod cum altero possit esse commune, hoc ipsum quod supra dictum est universum. Etenim religionum juri et sacrorum omnium convenit.Namque jus religionum aequitas est,et constituta aequitas,et his omnibus qui ejusdem sunt civitatis.Sed illud jus non appellamus esse civile,quod est pontificum, hoc igitur ut posset excludere, et jus civile usquead proprium diffinire,adjecit:ad res suas obtinendas.Demus aliud exemplum in orationibus positum,quo facilius resetmanifestius explicetur.Diffinit M. Tullius quid sit gloria,his ut opinor verbis: Gloria, inquit, est illustris et pervagata recte factorum et præmagnorum,vel in suos cives, vel in rempublicam, vel in omne genus hominum, faruameritorurr.Glonaigitursubstantialiter diffinita est,cum dictum est fama.Est enimgloriae genus farna,quæ quia nunc rerum malarum est, nunc bonarum,idcirco genus est,cui speciesaddita est,illuo stris,quod laus est:fama enim quæ bonarum rerum est, laus est, et illustris. Hac igitur re exclusa est fama deterior:etquoniam haecfamalaudatrix potest nunc pro merito,nunc ultra meritum esse,frequenter enim aliter quam res gestaest,opinio de aliquo emanavit, idcirco inquit fama meritorum, ea sunt enim merito quae cum praestamus mereri nos gloriam faciunt.Ergo Cicero,qui volebat tunc gloriam Caesari dare cum reipublicae præfuisset,idcirco ista facta vel merita generaliter posita divisit in species, et adjunxit,cum in suoscives,tum in rempublicam vel in omne genus hominum,quaescilicet factorum recte species subjectae usqueadproprietatem gloriæ convenire. Habet enim nunc certam et veram proprietatem in partibus gloria.Nam omne quod præstamus,aut quasi debitum damus,aut quasi non debitum, cum recte faciamus, si sola facta sunt quae quasi debita sunt, dicitur illustris fama factorum.","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 87-100","label":"87 to 100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/87"},"next":{"citation":"Liber De Diffinitione 109-115","label":"109 to 115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/109"},"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}