{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 116-125","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 116-125","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/116.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"si neque, inquit,censu.neque vindicta,neque testamento liber est,non est igitur liber.Sic positis partibus quibus liber elficitur,sequitur negatio libertatis,si nulla harum partium in danda libertate præcessit. Nec vos moveat quod quid non sit liber indiffinitione est constitutum, non quid sit. Par enim ratio est et eadem diffiniendi vis, et cum quid non sit ostenditur,et cum quid sit adhibita diffinitione nudatur. Quanquam M.Tulliua aliterin eodem libro Topicorum ait esse duo genera diffinitionum: primum enim cum id quod est diffinitur, secundum cum id quod sui substantiam non habet diffinitur, hoc est quod non est,et hoc partitionis genus in his quae supra dixi clausit et extenuavit. Sed alia esse voluit quae esse dicebat, alia quae non esse. Esse enim dicit eaquorum subjacet corpus,ut cum diffinimus quid sit aqua,quid ignis.Non autem esse illa intelligi voluit quibus nulla corporalis videtur esse substantia, ut sunt pietas, virtus, libertas.Sed nos omnia ista vel quae sunt cum corpore, vel quaesunt scilicet in corpore, si in eo accipiunt, ut aut per se esse, aut in aliquo esse videantur,in uno generenumeranda ducimus, ut ista omnia esse intelligantur quibus omnibus sua potest esse substantia, sive illae corporales,sive,ut certissimum est et recto nomine appellari possunt,qualitates.Verum præter hæc diffinitio est, cum aliquid quod non sit ostenditur. Diffinitione enim opus est ut possimus docere quid non sit. Ergo si partitione, enumeratis partibus, quid libertassit dicimus, quid non sit libertas eadem partitione monstrabimus. Fiet igitur etiam a partibus dirfinitio,ut si dioam, si nec masculusest, nec femina, homo non est. Item si nec servus est, nec liber,homononest.Sane hic admonendum puto partes saepe ab ipso de quo quæritur toto accipi ad ejus diffinitionem, sæpe non ab eodem ipso, sed ab eo quod ei accidit,utaccidentisenumeratio partium possit diffinire quod lotum est.Namque cum totum sit homo de quo quaeritur quid sit, non ejus partes sunt servus ac liber,sed accidentia bomini.Quorum enumeratio cum fuerit constituta, homo quid sit ostenditur.Sane etiam illud admonendum hic arbitror, cum a partibasfit diffinitio, posse cOJtingere ut modo totum ab omnibus partibus colligatur, ut supra ostendimus,modo ita partes enumerenturin definitione, ut in singulis totum sit, sicut illud in controversiis est, auxilium ferre est decernere,mittendo proficisci,venire etiam si non pugnaveris,hostes ne dimicent terrere.","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 109-115","label":"109 to 115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/109"},"next":{"citation":"Liber De Diffinitione 126-135","label":"126 to 135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/126"},"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}