{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 152-166","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 152-166","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/152.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed ex his eas quas colligere potuimus, partiemur (sunt enim et aliae fortasse),deinde rationes ac differentias et exempla dicemus. Est igitur prima quæ Græce οὐσιώδης, Latine substantialis appellari potest. Secunda est ἐννοηματιϰὴ,quæ solam notionem subjicit. Tertia 7TOI<5T7)C, quae a qualitate nomen accipit. Quarla l>7toypa'f'lX1), quae aM. Tullio descriptio nominatur.Quinta xxxa ἀντίλεξtv, Latine ad verbum possumus dicere. Sexta xxxa Stacpopav, Latini de eodem et de altero nominant, qum differentia dici potest.Septimaest xaxa p.ncx<popiv, id est per translationem. Octava est xata atpaipeutv tou evavxtou, id est per privantiam contrarii ejus.Nona xaxa ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem. Decima est <1J, XUTTO;, Latine veluti. Undecima est ϰατὰ ἔνδειαν πλήρους ἐϰ του̃ auxou ysvouc, id est per indigentiam pleni ex eodem genere. Duodecimaest xxxa euatvov, id est per laudem. Tertia decima est xaxa avaAoytav, id est juxta rationem,qua? proportio dicitur.Quarta decimaest y.cxd xo itpoc \"t',hoc est per id quod ad aliquid est.Quinta decima est αἰτιώδης, causam tribuens.De prima diffinitione plenus in superioribus sermo confectus est,cum substantialis quae sit diffinitio quibusque partibus compleatur ostendimus.Secunda dicitur ἐννοηματιϰὴ, quam no. tionem non proprio nomine sed communi possumus dicere.In omnibus enim reliquis diffinitionibus notio rei profertur,non substantialisexplicatiodeclaratur, verum haec quae secunda est,hoc modo semper etHcitur,cum propositio eo quod difl1niendum est,neque dicto ejus genere, verbis in rei sensum ducentibus audientem,quid illud sit de quoquaeriturexplicatur. Estque huic pene familiare res propositas per superjecta nomina diffinire,ut si dicam, homo est quod rationali conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis,bic non quidem ipsum quod sit dixi,sed dicendo quid agat,quasi quodam signo in notitiam devocavi.","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 142-151","label":"142 to 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/142"},"next":{"citation":"Liber De Diffinitione 167-174","label":"167 to 174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/167"},"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}