{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 206-216","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 206-216","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/206.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Et hoc est quod M. 'Tullius in Partitionibus prxecepit,saepe excontrariis essediffiniendum. Sub hanc diffinitionem caduntetiam notiones,cum accidentiatolluntur,et alia omnia quæ diversa sunt, et cum contrarium accidentis vel consequentis accidentis tollitur, ut si quis esse substantiam dicat, quod nequequalitas,nequequantitas,neque reliqua accidentia sit,cum alia quae diversa sunt tolluntur; talis est diffinitio, ut si quis hominem diffiniens tollat omnia animalia,vel generaliter, vel specialiter. Quo genere diffinitionis Deus diffiniri potest. Etenim cum quid sit Deus nullo modo scire possimus, sublatione omnium existentium quae Graeci 1:ncx appellant,cognitionem Dei,nobiscircumscripta et ablata notarum rerum cognitione, supponit.Deus est neque corpus, neque ullum elementum, neque,anima, neque mens, neque sensus, neque intellectus,neque aliquid quod ex his capi potest.His talibus sublatis, quid sit Deus poterit diffiniri,magis si addas quod etiam diffiniri non potest id Deum esse. Contrarium accidentis vel consequentis cum tollitur talis est diffinitio:Vigilare est uti sensibus, dormire est non uti sensibus; naturaliter possunt videri hujusmodi diffinitiones convenireilli diffinitioni quam supra ἐννοηματιϰήν diximus, Verum illa ex accidentibus ejusrei quam diffinivimus constat, vel consequentibus;baec ex contrariis,itaque ex ill a quæ ἐννοηματιϰή est ex accidentibus fit, ut docet M. Tullius Pisonem non fuisse consulem ita: An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit? quisquam tibi venienti in curiam assurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? Atque hujus locisuperiororatio at consequens in hacdiffinitione consistit,quavariis modis explicat eum non fuisse consulem,docensetiam per eaquas repugnant consuli adicLis,factis,cogitatis;a consequentibus sic diffinit consulem:animo esse oportet consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus,hucus1ue a consequentibus.Omnia enim consequentia sunt ea hoc quod dixi munere consulatus, unde ἐννοηματιϰή, hæc erit diffinitio;","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 195-205","label":"195 to 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/195"},"next":{"citation":"Liber De Diffinitione 217-233","label":"217 to 233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/217"},"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}