{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 285-295","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 285-295","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/285.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Hic ergo quoniam quaeritur quid sit actum togati civis in rempublicam cum potestate degentis, dictumque est nihil aliud esse quam leges, advertendum quod Antonius dixerat chirographa esse,consequentia diligenter advertens falsam docetdiffinitionem sic:lsqui estinpotestate, est in republica; cum egerit aliquid,<lctum mutare non potest, hoc competit legi,ut cum lata sit nunquam a latore mutetur. At vero chirographa, quia domesticus actus est,hanc consequentiam habent,et ut mutentur,et saepe non proferantur. Ergo M. Tullius ita reprehendit chirographa actum non esse, quia consequenter non habent actus, dicens: Chirographa vero aut mutaret,aut non daret; aut si dedisset,non istas res in actis suis diceret: sed quia per ooncessionem reprehensi, sed ea ipsa concedo, ac quibusdam etiam in rebus conniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.Adjungit post hæc reprehensionem similiter duplicem,unam ex vitiis ut et turpem diffinitionem: dicat, et inutilem. Deinde concedat conclusurus ex comparationesuam pJtiorem,dicens esse turpem et inutilem in hujusmodi dicta quod est, nisi sorte,si quid memoriae causa retulitin libellum, id numerabitur in actis.Et quamvis iniquum et inutile sit,defenditur: Æquitas virtus est; virtus autem ipsa honestum,ergo iniquitas turpis est,quia turpitudo contraria est honestati. Si igitur turpem et inutilemipsisverbisreprehenditdiffinitionem.Deinde adJecit postremum illud per concessionem hoc modo: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaria non habebitur. Haec acuto quoque satis esse duxi.","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 268-284","label":"268 to 284","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/268"},"next":null,"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}