{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Diffinitione 87-100","citation":"Boethius, Liber De Diffinitione 87-100","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/87.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Liber De Diffinitione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Sic perfecta omni ex parte diffinitio est ad hominem declarandum, cum, positogenere, exclusis omnibus per differentias quae poterant convenire, ad proprietatem ejus de quo quaerebatur pervenit oratio. Atque hoc praeceptum Tullianum est, eousque eum qui diffiniat oratione interponere et adjicere differentias oportere, quousque ad proprietatem quae jam communis esse non possit sermo perveniat. VerumAristotelesdiffinitionem perfectam et plenam ait consistere ex genere det differentiis. Ex genere etiam et differentiis hoc idem nos supra docuimus, cum interposita species differentia sua alia quæ possunt esse consimilia separaret. Quidam tamen cautiores plenioresque in docendo diffinitionis ipsius quasi quaedam membraconstituunt, dicuntque eam perfectam diffinitionem istam quam appello substantialem ex quinque partibus, id est, genere, specie, differentia, accidenti, proprio, debere consistere. Sed accidens in diffinitione minimum, proprium piurimum valet. Etracte quidem ac vere ista commemorant, nec aliena, aut a principe harum artium Aristotele, aut a M. Tullio qui de istis praeceplatradiderunt judicanda sunt. Constat enim his quinque partibus veluti membris suis integra diffinitio; verum et Aristoteles, in libris quos Topica appellavit, docuit quid genus sit, quid species, quid differentia, quid proprium, et quid accidens, Et plurimi prasterea philosophi libris suiscomplexi harum vim rerum et potentiam declararunt. Nos quia jam uno libro et de his quinque rebus plenis-, sime disputavimus,ne res rei interposita obcuritatem pariat,aut dicta repetamus,lectorem ad librum qui jam scriptus est, si adest ei indigentia, ire volumus, nunc sibi non esse impedimento quod hic praetermissum est, animadvertat. Id enim etiam illis omnibus cognitis ex praeceptorumneccessitate retinebit.En oratione ista substantiali tandiu interponere debemus species et differentias quandiu seclusis omnibus quas hoc idem esse possunt,eo perveniatur,ut proprietas jam certa teneatur. M. Tullius in Topicis jus civile voluit diffinire, et, ut oportuit, ccepit a genere: dixit enim in principio, Jus civile est æquitas,hoc juris genus est.Sed quoniam eadem sequitas nunc constituta est.nuncuaturalis, jus autem civile aequitas est ab hominibus instituta, ideo adjecit, Jus civile est aequitas constituta.Posito genere,adjecta specie speciem aliam separavit, scilicet naturalem.","prev":{"citation":"Liber De Diffinitione 69-86","label":"69 to 86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/69"},"next":{"citation":"Liber De Diffinitione 101-108","label":"101 to 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/101"},"credit":{"text":"Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}