{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locorum Rhethoricorum Distinctio 3","citation":"Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/3.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Locorum Rhethoricorum Distinctio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Sed ne id quod dictum est dum fit, idem putetur esse et id quod est in gestione negotii, haec discretio est, quod dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussio. In gestione vero negotii ea sunt quæ et ante factum,et dum fit,et post factum,quod gestum ost contineant. In omnibus enim tempus, occasio, ocus, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est quo administratum est negotium. Quæ vero sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto ad hærentia,et quodammodo subjecta i psi quod gestum est negotio.Amplius ca quæ sunt in gestione negotii sine his quas sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Illa vero sine (a) his esse non possunt: adjuncta vero negotio, ipsa quoque fidem faciunt quæstioni. Sunt autem ea quodammodo effecta et respicientia negotium quod agit:Jr hoc modo.","prev":{"citation":"Locorum Rhethoricorum Distinctio 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/2"},"next":{"citation":"Locorum Rhethoricorum Distinctio 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/4"},"credit":{"text":"Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1039/tmp1039/tmp1039.tmp1039.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}