{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1","citation":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Quæstiones aequales sunt numero iis quaecunque vere scimus. Quaerimus autem quaWor, quia propter quid, si est, et quid est. Cum enim utrum hoc insit, aut hoc quærimus, in numerum ponentes ut utrum sol deficiat aut non, ipsum quia quærimus. Signum autem hujus, invenientes enim quia deficit, pausamus,et si in principio scirem us quia deMceret, non quæreremus utrum.Cum autem sciamus ipsum, quia ipsum propter quid quærimus,ut scientes quia deficit sol, et quia movetur terra. et propter quid deficit, et propter quid terra movetur,quærimus hæc quidem sic.Quædam autem alio modo quærimus,ut si est, aut non est centaurus, aut Deus,hoc autem si est aut non, simpIicite, dico, sed non si albus est, aut non. Cognoscentes autem quoniam est, quid est quærimus,ut quid igiturestDeus,aut quid est homo. Quæ quidem igitur quærimus, et quae invenientes scimus, haec et tot sunt.","prev":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27","label":"Book 1, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27"},"next":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 2","label":"Book 2, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/2"},"credit":{"text":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}