{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.18.1-5","citation":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.18.1-5","ref":"1.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.18.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Sed quid in illis qui quidem logice speculantur, sic manifestum fit. In iis quidem igitur qua: quidem in eo quod quid est prædicantur,manifestum est;si est enim definire, aut si notum est quod qui erat esse, infinita autem non est transire, necesse est finiri in eo quod quid est prædicata. Universaliter autem sic dicimus, est enim vere dicere album ambulare, et magnum illud lignum esse,etiterum lignum magnum esse, et hominem ambulare, sed alteram est sic dicere, aut illo modo, cum enim album quidem esse dico quod cui accidit album esse, lignum est, sed non quod subjectum signo, album sit, et namque neque quod album est, neque quod quidem album aliquod est, factum lignum est, quare non est aliter quam secundum accidens.Cum aulem lignum album esse dico, non quod aliquod alterum sit album, illi autem accidit lignum esse, ut cum musicum album esse dico, tunc enim quoniam homo est albus, cui acciditesse musicum,dico,sed lignum est subjectum quodquidemet factum est, non cumalterum aliquid sit quam quod quidem lignum est, aut lignum aliquod.Si igitur oportet nomina ponere, sit sic dicere prædicari,sed illo modo,aut nullo modo praedic tri, aut praedicari quidem non simpliciter,sedsecundum accidens prædicatur,est autem tanquam album quidem quod prædicatur,sed sicut lignum est de quo prædicatur.Supponatur ergo prædicatum prædicari gem per de quo prædicatur,simpliciter,sed non secundum accidens. Sic enim demonstrationes demonstrant. Quare in eo quod quid est, aut quoniam quale,aut quantum,aut ad aliquid,aut faciens, aut paticns, aut ubi, aut quando, cum unum de uno prædicabitur.Amplius,substantiam quidern significantia,quod quidem illud est,aut aliquod illu,t quidem significantdequo prædicantur.Quæcunque vero non substantiam significant,sed de aliquo subjecto dicuntur, quod non est,ne'lue quod illud est, neque quod quidem illud aliquid est,accidentia sunt,ut de homine album.Neque enim est homo, neque quod quidem album est, neque quod quidem album est aliquid, sed animal forsan,quod quidem enim animal est, homo est.","prev":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10","label":"Book 1, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10"},"next":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.18.6-14","label":"1.18.6 to 1.18.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.18.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.18.6"},"credit":{"text":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}