{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.6.8-12","citation":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.6.8-12","ref":"1.6.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.8.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quare habebit quidem rationem saIvus,salva re,nescit autem,nec ergo prius scivit,si vero non corruptum est,contingit autem corrumpi quod accidit,uti- ' que erit possibile,et contingens,sed est impossibile. sic se habentem scire.Cum igitur conclusio quidem ex necessitate est, nihil prohibet medium non esse necessarium,per quod monstrata est,est enim necessariumet ex non necessariis syIlogizare,sit et veru m ex non veris.Cum autem medium ex necessitate est, et conclusio est ex necessitate,sicut ex veris veru'1l est sem;:er.Sit enim a de 6 ex necessitate,et boc de c,necesse est ergo et a inesse,sed cum non ex necessitate sit conclusio, neque medium necessarium esse possibile est,sil enim a in non ex necessitate inesse,in autem a,et hoc in c ex necessitate erit, sed non esse supponebatur. Quoniam igitnr si scit demonstrative,oportet ex necessitate in esse, manifestum quoniam et per medium necessarium oportet babere demonstrationem,aut non sciet,neque enim propter quid, neque quia, quare necesse est illud esse,sed aut opinabitur,nesciens, si opinabitur non necessariam tanquam necessarium, aut neque opinabitur similiter, sive quoniam sciat per media, sive propter quid, et per immediaLa. Acci. dentium autem non per se quo modo definitum est, per se quidem non est scientia demonstrativa, non enim est ex necessitate monstrare concIusionem,accidens enim contingit non esse,de tali autem dico accidente.Et tamen ambiget fortasse aIiquis,cujus causa haec oportet interrogare de his,si non necesse est conclusionem esse, nihil enim differt si aliquis interrogatus contingentia, postea dicat conclusionem oportet autem interrogare non tanquam necessarium esse propter interrogata,sed quod dicere necesse est illa dicenti,et vere dicere si verae sunt qum insunt.","prev":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.6.1-7","label":"1.6.1 to 1.6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.6.1"},"next":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7.1.1-8","label":"1.7.1.1 to 1.7.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7.1.1"},"credit":{"text":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}