{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8.1-17","citation":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8.1-17","ref":"1.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Dico autem principia in unoquoque genere, illa quae quoniam sint non contingit demonstrare.Quid quidem igitur significent et prima et quæ sunt ex primis, accipiendum; quod [F. quoa.d] autem principia, quidem [an. quædam?] necesse est accipere, alia vero demonstrare: ut qu unitas, aut quid rectum, et quid triangulus, esse tem unitatem accipere, et magnitudinem, altera vero monstrare. Sunt autem quibus utunturin demonstrativis scientiis, alia quidem propria uniuscujusque scientiæ, alia vero communis. Communia vero secundum analogiam, quoniam utile est quantumcunque est in eo (quod est sub scientia) genere. Propria principia quidem, ut lineam esse ejusmodi, et rectum. Communia autem, ut, æqualia ab æqualibussi auferas, quod aequalia reliqua sunt. Sufficientes autem unumquodque horum, quantumcunque in genere est. Idem enim faciet, etsi non de omnibus acciiat, sed in magnitudinibus solum, aritmeLicæ autem in numeris. Sunt autem propria quidem, et quae accipiuntur esse, circa.quæ scientia speculatur, quae sunt per se,utarithmetica unitates, geometria autem signaetlineaa, hæc enim recipiunt, esse ethoc esse, horum autem passiones per se. Quid quidem unaquæquesignificet,accipiunt, utarithmetica quidem, quid par, aut impar, aut quadratus, aut cubus,geometria vero quid irrationale, aut inflecti, aut concurrere, quod autem sint, demonstrant per cornmunia, et ex iisque demonstrantur. etastrologia similiter. Omnis enim demonstrativa scientia circa tria est, quaecunque esse ponuntur. Hæc autem sunt genus, cujus per se passionum speculativa est, et quae communesdicuntur dignitates, ex quibus primis demonstrant, et tertium passiones, quarum quid sign ificet unaquaque accipit. Quasdam tamen scientias nihil prohibet quædam eorum despicere: ut genus non supponere esse, si sit manifestum quoniam est, non enim similiter manifestum est quoniam numerus sit, et quod calidum; et frigidum, et passiones non est recipere quid significent, si sint manifestæ, sicut neque communia non recipit qui significent quod est æqualia ab a'qualibus demere quoniam notum est.","prev":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7.2","label":"Book 1, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7.2"},"next":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8.18-29","label":"1.8.18 to 1.8.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.18"},"credit":{"text":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}