{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.1-21","citation":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.1-21","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/11.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quoniamautem scire opinamur cum eciamus causam causæ autem quatuor sunt: una quidem quod quid erat esse; una vero cum hoc sit, necesse est hoe esse; altera autem quae aliquid primo movit; quarta vero cujusgratia omnes hæ per medium monstrant. Et hoc enim quod cum sit boc, necesse est esse, una quidem accepta propositione non est, dua. bus autem ad minus, boc autem est, cum unum medium habeant, hoc ergo uno accepto, conclusionem necesse est esse. Manifestum est autem et sic, propter quid est rectus in semicirculo? aut quo existente rectus est? Sit ergo reCtus in quo a, media duorum rectorum in quo h, qui est in semi. circulo in quo c, ipsius a igitur rectum esse in c, qui est in semicirculo, causa est b, hoc enim ipsi a aequale est, qui vero est c, ipsi b. Duorum enim rectorum dimidium est, existeute igitur dirnidio duorum rectorum, a in est, hoc autem erat in semicirculo rectum esse. Hoc autem idem i est ei quod quid erat esse, cum hoc significaret oratione, at vero et ipsius quod quid erat esse causa monstrata est media. Hoc autem propter quid Medorum bellum factum est Atheniensibus? quae causa est præliari Athenienses? quuniam in Sardes cum Erethriis commiserunt, propter hoc euim motum est. Primum si bellum in quo a, priores committentes in alios b, Atheniensibus, est igitur b in c, prius enim est committerre,Atheniensibus, a autem in b, debellaverunt enim prius injustos, est itaque in; b a, debellari prius incipientes, autem in c, sive in atheniensibus, priores enim inceperunt, medium itaque hic causa primum movens. Quorumcunque vero causa est cujus gratia. ut propter quid ambulat? ut sanus fiat. Propter quid domus est?","prev":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 10","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/10"},"next":{"citation":"Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.22-35","label":"11.22 to 11.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/11.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/11.22"},"credit":{"text":"Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}