{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10","ref":"1.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"In seeunda autem figura si privativa quidem propositio universalis sit et necessaria, conclusio erit necessaria. Si autem praedicativa, non necessaria. Sit enim primum privativa necessaria,et a quidem nulli contingat, autem insit tantum; quoniam ergo convertitur privativa; et nulli a contingit, a autem omni inest, quare nulli contingit b, nam sub a est. Similiter autem et si ad cponatur privativum, nam si a nulli contingit, et nulli a poterit inesse, a autem omni inest. Quare nulli eorum quæ sunt contingit c, fit enim prima figura. Rursum non ergo neque ipsi c, convertitur enim similiter. Si autem praedicativa propositio est necessaria, non erit conclusio necessaria, insit enim a omni b ex necessitate, autem nulli insit tantum, conversa ergo privativa, fit prima figura. Ostensum est autem in prima quoniam cum non est necessaria quai ad majorem est privativa, nec conclusio erit necessaria, 'quare nec I in his erit ex necessitate, Amplius autem si conclu- Sto est necessaria, accidit alicui a non inesse ex necessitate, si enim nulli inest ex necessitate, neque nulli inerit ex necessitate, baulem alicui a necesse est inesse, siquidem et a omni b ex necessitate inerat, quare necesse est alicui anon inesse, sed nihil prohibet a hujusmodi accipere, cui omni contingat inesse.Amplius et si terminos ponentes sit ostendere, quoniam conclusio non est necessaria simpliciter. Et his existentibus, necessarium ut sit a animal, vero homo, autem album, et similiter propositiones sumptæ sint, contingit enim animal nulli albo inesse, non inerit ergo nec homo nulli albo, sed non ex necessitate. Contingit enim hominem fieri album, non tamen donec animal nulli albo ] insit, quare cum haec sint, necessaria erit conclusio, simpliciter autem non necessaria. Similiter autem se habebit et in particularibussyllogismis,quando privativa quidem propositio, et universalis fuerit, et necessaria, et conclusio erit necessaria. Quando autem praedicativa universalis fuerit necessaria,privativa vero particularis non necessaria, non erit conclusio necessaria. Sit enim primum privativa,et universalis necessaria, et ab quidem nullicontingat inesse, autem alicui insit, quoniam ergo convertitur privativa, et nulli a continget inesse, a autem alicuicinest, quare ex necessitate alicui eorum quae sunt, non inerit b. Rursum sit prsedicativa, et universalis, et necessaria. etponatur ad quidem praedicativum, si ergo a omni b ex necessitate inest, autem alicui non inest,quoniam non inerit alicui manifestum, sed non ex necessitats. Nam iidem termini;eruntad demonstrationem,qui in universalibus syllogismis: sed nec si privativa necessaria est particulariter sumpta, erit conclusio necessaria. Nam per eosdem terminos demonstratio.-","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.9","label":"Book 1, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.11.1-13","label":"1.11.1 to 1.11.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11.1"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}