{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.14-19","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.14-19","ref":"1.14.1.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.14.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Ex necessitate enim homo est animal, manifestum igitur quoniam universale sumendum simpliciter, et uon tempore determinantes.Rursum: sit privativa propositio universalis a b, et sumatur a quidem nulli inesse, autem contingat omni inesse.His igitur positis necesse est a contingere nulli inesse, non enim contingat,6 autem ponaturinessecsicutprius, necesse est igitur a alicui inesse, fit enim syllogismus per tertiam figuram.Hoc autem impossibile, quare contingit a,nuIli c.Posito enim falso,et non impossibili, impossibile est quod accidit. Hic ergo syllogismus non est contingentis secundum definitionem, sed nulli inesse ex necessitate. Haec est contradictio factas hypothesis. Positum est enim ex necessitate a alicui inesse,syllogismus autem per impossibile, oppositas est contradictionis. Amplius autem et ex terminis manifestum quoniam non erit conclusio contingens, sit enim a quidem corvus,in quo autem intelligens, in quo autem homo,nulli ergo inest a, nam nullum intelligens, corvus, autem contingit omni c, omni enim homini inest intelligere, sed a ex necessitate nulli c, non igitur conclusio contingens.Sed nec necessaria semper: sit enim z quidem rnovens,b autem scientia, in quo autem homo, ergo a quidem nulli inerit, autem omni contingit, et non erit conclusio necessaria,non enim necesse est nullum hominem moveri,sed necesse estaliquem.Manifestum igitur quoniam est conclusio ejus quod est nulli ex necessitate inesse. Sumendum autem melius terminos.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.7-13","label":"1.14.1.7 to 1.14.1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.7"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.2.1-10","label":"1.14.2.1 to 1.14.2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.2.1"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}