{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.7-13","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.7-13","ref":"1.14.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.7.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quemadmodum ergo si quis ponat a quidem porpositioncs, autem conclusionem,accidet non solum a existente necessario,et simul esse necessario,sed etiam necessarium possibile. Hoc autem ostenso manifestum est quoniam falso posito, et non impossibili, et quod accidit propter positionem falsum erit,et non impossibile, ut si a falsum quidem est,non tamen impossibile, cum autem sit a et b, et erit falsum quidem,non tamen impossibile.Nam ostensum est quoniam cum est a, est b, et cum possibile est a,possibile est b. Positum autem est a possibile esse, et erit possibile,si enim impossibile est b,simul idem erit possibile et impossibile.Determinatis autem iis,insit a omni b,b autem contingit omni c,nece3se est a igitur contingere omni inesse. Non enim contingat, autem omni ponatur inesse, hoc autem falsum quidem, non tamen impossibile, si ergo a quidem non contingit omni c, autem omni insit, a non omni contingit.Fit enim syllogismus pertertiam figuram.Sed positum erat omni contingere inesse, necesse est ergo a omni contingere. Falso enim posito,et non impossibili,quod accidit estimpossibile.Possibile est autem et primam figuram facere impossibile ponentes inesse c, nam si omni a ip-est,a autem omni contingit,et omni continget a,sed positum erat non omni possibile inesse.Oportet autem accipere omni inesse non secundum tempus determinantes, ut nunc, aut in hoc tempore, sed simpliciter (per hujusmodi enim propositiones et syllogismos facimus), quoniam secundum nunc sumpta propositione, non erit syllogismus. Nihil enim fortasse prohibet quandoque et omni moventi hominem inesse,ut si nihil aliud moveatur,movens autem contingit omni equo, sed homo nulli equo contingit. Amplius: sit primum quidem animal, medium vero movens,postremum vero homo, ergo propositiones quidem similiter se habebunt,conclusio vero erit necessaria, non contingens.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.1-6","label":"1.14.1.1 to 1.14.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.14-19","label":"1.14.1.14 to 1.14.1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.14"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}