{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.8-17","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.8-17","ref":"1.15.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.8.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Nam et propositio sic sumptaest,quae ad majorem est extremitatem,et ad impossibile non est ducere: nam si ponatur a inesse ulli c, positum est autem et a contingere nulli inesse, nihil accidit per haec impossibile. Si autem ad minorem extremitatem ponatur privativum quan do contingere quidem significaverit syllogismus erit per conversionem,quemadmodum in prioribus. Quando autem non contingere,noneritexnecessitate nec quando utraque quidem propositioprivativa,non est autem contingens quod ad minorem est.Termini autem inessequidem,album,animal,nix;non inesse quidem, album,animal,pix.Eodem autem modo se habebit et in particularibus syllogismis.Quando enim fueritprivativanecessaria,etconclusioeritejusquod est non inesse,utsi a quidemnulli contingit inesse ex neeessitate,b autem alicui ccontinvatinesse,necesse est a alicui eorum quae sunt non inesse.Si enim aomni cinest,nulli autem contingit b,et nulli a contingit inesse: quare si omni inest a,nulli contingit b,sed positum erat alicui contingere. Quando autem particularis affirmativa necessaria fuerit,quae in privativo est syllogismo,ut b c,aut universalis in affirmativo, ut a b,non erit inesse syllogismus.Demonstratio autem eadem quae in prioribus.Si autem universalequiden ponatur ad minorem extremitatem vel affirmativum vel privativum contingens,particulate autem necessarium non erit syllogismus. Termini autem inesse quidem ex necessitate,animal,album, homo; non contingere autem, animal, album tunica. Quando similiter universale quidem est necessarium,particulare autem contingens,cumprivativum quidem est universale,ine8se quidem termini, animal, album, corvus; non inesse, animal,album, pix.Cum autem affirmativum,inesse quidem,animal album,cygnus;non contingereautem,animal,album, nix. Nee quando indefinitae sumuntur propositiones, aut utraequeparticulares, non sic erit syllogismus. Termini autem communes,inesse quidem,animal,album,homo;non inesse autem,animal,album,inanimatum.Nam et animal alicui albo etetalbum inanimato alicui est.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.1-7","label":"1.15.1 to 1.15.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.18-19","label":"1.15.18 to 1.15.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.18"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}