{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.24","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.24","ref":"1.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.24.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Amplius autem in omnibus oportet aliquem terminorum praedicativum esse et universalem, sine universali enim non erit syllogismus,aut non ad hoc quod positum est, aut quod ex principio est petet. Ponatur enim musicam voluptatem esse studiosam, si ergo poposcerit voluptatem esse studiosam, non addens omnem, non erit syllogismus, si autem aliquam voluptatem esse studiosam,si aliam quidem, nihil ad hoc quod positum est, si autem eamdem, quod ex principio erat, sumit. Magis autem fit manifestum in tJguris,ut quoniam aequicruris aequales sunt anguli, qui sunt ad basim: sint enim in centrum ductæ a b, si ergo aequalem sumpserit a angulum ei qui est b d, non omnino petens aequales eos qui sunt semicirculorum,et rursum c ei qui est d,non omnem assumens eum qui est incisionis.Amplius,ab aequalibus existentibus,totis angulis,æqualibus demptis, aquales esse reliquos, scilicet e /, quod ex principio est petet, nisi sumat ab omnibus aequalibus,aequis demptis,aequalia relinqui.Manifestumigitur quoniam in omni syllogismo oportet universale esse.Et quoniam universalequidem ex omnibusterminis universalibus monstratur,particulare autem et sic,et aliter.Quare si conclusio sit universalis,et terminos necesse est universales esse, si autem universales sint termini,contingit conclusionem non universalem esse.Palam etiam qnoniam in omni syllogismo aut ulramque,aut alteram propositionem similem necesse est fieri conclusioni, dico autem non solum in eo quod affirmativa sit, vel negativa, sed in eo quod necessaria aut inesse, aut contingens: considerare autem oportet et alia praedicamenta.Manifestum autem et simpliciter quando erit,et quando non erit syllogismus,et quando perfectus,et quoniam si est syllogismus, necessarium est habere terminos secundum aliquem dictorum modorum.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.23","label":"Book 1, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.23"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.25","label":"Book 1, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.25"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}