{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.26","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.26","ref":"1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Hoc autem manifesto,paIam quoniam et ex duabus propositionibus,et non pluribus,nam tres termini,duæ sunt propositiones, nisi assumatur aliquid (quemadmodum in prioribus dictum est) ad perfectionem syllogismorum. Manifestum igitur quando, ut in oratione: syllogisticafnon pares sunt propositiones per quas fit conclusio principalis (quasdam enim superiorem conclusionem necessarium est esse propositiones), haec oratio siut pon syllogistica est, aut plura necessariis interrogavitad positionem.Secundum igitur principales propositiones sumptis syllogismisjomnis syllogismus erit ex propositionibus quidem perfectis,ex terminis autem abundantibus,uno enim plures termini propositionibus,erunt autem et conclusiones dimidietas propositionum. Quando antem per pro syllogism os concluditur, aut per plura media non continua,ut a per c.d, multitudo quidem terminorum similiter uno superabit propositiones,aut enim extrinsecus,aut medium ponetur intercidens terminus, utrinque autem accidit uno minus esse intervallo quam terminos, propositiones autem aequales sunt intervallis. Non tamen hae quidem semper perfectae erunt, illi vero abundantes, sed permutatim, quia cum propositiones quidem sunt perfectae, abundantes erunt termini, cum vero termini perfecti,abundantes erunt propositiones simul enim termino addito,una additur propositio, undecunque addatur terminus. Quare quoniam hee propositiones quidem perfectae, illi vero abundantes erant, necesse est transmutare eadem, additione facta.Conclusiones autem non etiam eum habebunt ordinem neque ad terminos, neque ad propositiones, uno enim termino addito,conclusiones adjungentur uno,pauciores preeexistentibusterminis,ad solum enim ultimum non facit copclusionem,ad alios autem omnes. Ut si eis quae sunt a b c, adjacet d, statim et conclusiones duae adjacent. quæ ad a, et ad b, similiter autem et in aliis.Si autem ad medium intercidat, eodem modo,ad unutq enim solum non faciet syllogismum, quare multo plures conclusiones erunt et terminis et propositionibus.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.25","label":"Book 1, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.25"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27","label":"Book 1, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}