{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quoniam autem habemus ex quibus syllogismi,et quale in unaquaque figura, et quot modis monstratur,manifestum nobis est, et qqse propositio facile, et quæ difficile argumentabilis est.Nam quae in pluribus figuris et per plures casus concluditur,facilis; quae autem in paucis et per pauciores,difficilius argumentabilis. Ergo affirmativa quidem universalis per primam tantumfiguram monstratur,etper hanc simpliciter, Privativa vero et per primam, et per mediam. Per primam quidem simpliciter, per mediam autem dupliciter. Particularis autem affirmativa per primam et per postremam, simpliciter quidem per primam. tripliciter autem per postremam. Privativa vero particularis in omnibus figqris monstratur, verum in prima quidem semel,in media autem et postrema,in illa quidem dupliciter, in hac verQ tripliciter,Manifestum ergQ quoniam universalem affirmativam construere quidem difficillimum, destruere autem facillimum, omnino autem est interimenti quidem,universalia quam particularia facilius.Etenim si nulli,etsi alicui non insitinteremptum est, horum autem alicui quidem non in omnibus figuris monstratur, nulli autem in duabus. Eodem autem modo et in privativis, etenim si omni, et si alicui, interemptum est quod ex principio. Hoc autem fuit in duabus figuris. In particularibus autem simpliciter,aut omni,aut nulli ostendentem inesse. Construenti auten:,facilius est particularia,nam in pluribus figuris,et per plures modos.Omnino autem non oportet latere quoniam destruere quidem per se invicem est, et universalia per particularia, et hæc per universalia; construere autem non est per particularia universalia,per illa vero haec est, Nam si omni, et alicui Simul autem manifestum quoniam destruere quam construere facilius.Quomodo ergo fit omnis syllogismus,et per quot terminos et propositiones, et quomodo habentes se ad invicem, amplius autem quae propositio in unaquaque figura, et quae in pluribus,et quæ in paucioribus monstratur, palam ex his quae dicta sunt.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.26","label":"Book 1, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.28.1-6","label":"1.28.1 to 1.28.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.28.1"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}