{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.29.1-11","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.29.1-11","ref":"1.29.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.29.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.29.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Construere ergo volentibus aliquid de aliquo toto, ejus quidem quod construitur, inspiciendum ad subjecta de quibus ipsum dicitur, de quoautem oportet praedicari quascunque hoc sequuntur. Si enim aliquod horum sit idem, alterum alteri necesse est inesse. Si autem non quoniam omni, sed quoniam alicui, quae sequiturutrumque, si enim aliquod horum idem fuerit, necesse est alicui inesse. Quando autem nulli oporteat inesse,cui quidem oportet non inesse, ad sequentia subjecti, quod autem oportet non inesse,inspiciendum ad ea quae non contingunt illi adesse. Aut conversim cui quidem oportet non inesse, ad ea quae non contingunt eidem adesse, quod vero non inesse, inspiciendum ad sequentia Nam si haec sint eadem utrorumque,nulli contingit alteri alterum inesse,fitenim quandoque quidem in prima figurasyllogismus, quandoque autem in media.Si autem alicui non inesse,cui quidem oportet non inesse,quae consequitur: quod vero non inesse, quae non possibile est illi inesse. Si enim aliquid horum sit idem, necesse est alicui non inesse. Magis autem fortasse erit sic, unumquodque eorum quae dieta sunt manifestum. Sint enim sequentia quidem a, in quibus b, quae autem ipsum sequitur, in quibns, c,quæ autem non contingunt ei inesse,in quibus, rursum autem ipsi e quae quidem insunl, in quibus /, quae autem ipsum sequitur, in quibus y, quæ autem non contingunt eidem inesse, in quibus h. Si ergo eidem aliquid eorum quae sunt c, alicui eorum quas sunt f, necesse est aomni e inesse, nam quidem omni a, c, autem omni a, quare omni e inest. Si autem c et idem, necesse est alicui e inesse a, nam id quod est e a, vero quod est g et omne ei sequitur. Si autem f et sint idem, nulli e inerit ex proprio syllogismo, quoniam enim con.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.28.7-13","label":"1.28.7 to 1.28.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.28.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.28.7"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.29.12-26","label":"1.29.12 to 1.29.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.29.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.29.12"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}