{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.1-15","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.1-15","ref":"1.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"His vero determinatis dicemus jam per quae et quando et quomodo fit omnis syllogismus, postea vero dicendum de demonstratione. Prius enim de syllogismo dicendum quam de demonstratione, eo quod universalior est syllogismus,nam demonstratio quidem syllogismus quidam est; syllogismus vero non omnis demonstratio.Quando igitur tres termini sic se habent ad invicem,ut et postremus sit in toto medio,etrnediusintoto primo vel sit, vel non sit, necesseestextremitatum perfectum esse syllogismum. Voco autem medium quod et ipsum in alio,et aliud in ipso est,quod et positione medium est; extrema vero quod et ipsum in alio, et in quo aliud est. Si enim a de omni b, et b de omni c, necesse est a de omni praedicari. Prius enim dictum est quomodo de omni dicimus. Similiter autem est si a de nullo 6, autem de omni c, quoniam a nullic inerit.Si autem primum quidem omni medio consequens est, medium vero nulli postremo, non erit syllogismus extremitatum. Nihil enim necessarium accidit,eo quod haec sunt,nam et omni etnulli contingitprimum postremo inesse, quarenoqueparticulare,neque universale fit necessarium. Cum autem nihil est necessarium,per haec non erit syllogismus. Termini vero ejus quod est omni inesse, animal,homo,equus; ejus vero quod est nulli,animal, homo, lapis. Quando vero nec primum medio, nec medium postremo ulli inest,nec sic eritsyllogismus. Termini vero ut inesse, scientia, linea, medicina; ut non inesse, scientia, linea,unitas.Universalibus igitur existentibusterminis,manifestum est in hac figura quando erit,et quando non erit syllogismus, et quoniam cum est syllogismus, necessarium est terminos sic se habere, ut diximus, et sic se habens manifestum quoniam erilsyllogismus.Si autem hic quidem terminorum uni'lersaliter,alius vero particulariterad alium,quando universale quidem ponitur ad majorem extremitatem vel prædicativum,vel privativum,parHculare vero ad minorem praedicativum, necesse est syllogismum esse perfectum.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.3","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.3"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.16-29","label":"1.4.16 to 1.4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.16"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}