{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.30-35","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.30-35","ref":"1.4.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.30.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"nam inanimatum de hoc quidem,omni prædicatur, de illo vero nullo. Amplius: quoniam indefinitum est alicui eorum quae suntc non inesse b, verum est autem'et nulli inest,et si non omni,quoniam alicui non inest, sumptis autem his terminis velut nulli inesse, non fit syllogismus (hoc enim dictum est prius)manifestum;ergo estquoniam in eo quod sic se habent termini non erit syllogismus, esset enim et in his. Similiter autem ostendetur, et si universale ponatur privativum.Neque enim si ambo intervalla particularia prsedicative,vel privative dicantur,aut hoc quidem praedicativum,illud vero privativum,vel hoc quidemindefinitum,iHud verodefinitum, vel ambo indefinita, non erit syllogismus nullo modo.Termini vero communes omnium,animal,album,equus,animal,album,lapis.Manifestum est igitur ex iis quas dicta sunt quoniam si sit syllogismus in hac figura particularis,quoniam necesse est terminos sic se habere, ut diximus. Aliter enim sehabentibus,nullo[modo]fit.Palam autem quoniam omnes qui in hac sunt syllogismi perfecti sunt,omnes enim perficiuntur pcreaquæ ex principio sumuntur, et quoniam omnia problemataostenduntur perhanc figuram; etenim omni et nulli, alicui et non alicui inesse. Voco autem hujusmodi figuram,primam.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.16-29","label":"1.4.16 to 1.4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.16"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.5.1-14","label":"1.5.1 to 1.5.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.5.1"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}