{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.11-21","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.11-21","ref":"1.41.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.11.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Eorum autem syllogismorum quisunt in postrema figura unus tantum non resolvitur in primam, quando non universalis ponitur privativa,alii autem omnes resolvuntur. Praedicentur enim de omni c., et a et 6, ergo convertetur c ad utrumque particulariter; inerit ergo a alicui b,quare erit prima figura, siquidem a omni c, vero alicui 6; et si a quidem omni c, autem alicui c,eadem ratio, convenitur enim ad bc.Si autem 6quidem omni c, a autem alicui c. primus ponendus b, nam omni c, autem alicui a,quare alicui a, quoniam autem convertilur particularis,et a alicui inerit.Et si privativus sit syllogism us universalibus terminis,similiter sumendum. Insit enim omni c, a autem nulli c, ergo alicui inerit c, a autem nulli c,quare erit medium c. Similiter autem et si privativa quidem si universalis, prædicativa autem particularis, nam a quidem nulli c, c, autem alicui inerit. Si autem particularis sumatur privaliva,non erit resolutio,ut si quidem omni c, a autem alicui non inest, conversa enim b c,utræque propositiones eruntparticulares. Manifestum autem quoniam ad resolvendum ad se invicem figuras, quæ ad minorem extremitatem est propositio, convertenda in utrisque figuris, hac conversa,transitio fit; eorum autem qui in media sunt figura, alter quidem resolvitur, alter vero non resolvitur in tertiam, nam cum sit universalis privativa, resolvitur.Sienim a nulli quidem b,alicui autem c, utraque similiter convertitur ad a,quare quidem nulli a, vero alicui,medium ergo a.Quando autem a omni b, autem alicui non insit, non fit resolutio, neutra enim propositionum ex conversione universalis. Qui autem ex tertia sunt figura, resolventur in mediam, quando fuerit universalis privativa, ut si a nulli c, autem alicui, aut omni nam c, a quidem nulli.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.1-10","label":"1.41.1 to 1.41.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.22-23","label":"1.41.22 to 1.41.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.41.22"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}