{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.8.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quoniam autem diversum est inesse,et ex necessitate inesse,et contingere inesse(nammultainsunt quidem, non tamen ex necessitate, alia vero neque ex necessitate, neque insunt omnino, contingit autem inesse),manifestum quoniam et syllogismus in unoquoque horum diversus est,el non similiterhabentibus se terminis,sed hic quidem ex necessariis, ille vero ex iis quae simpliciter insunt,ille autem ex contingentibus.Ergoin necessariisquidem fere similiter se habet, et in iis qui insunt. Similiter enim positis terminis, et in iii quae insunt, et in iis quae ex necessitate insunt vel non insunt, et erit, at non erit syllogismus. Verum distabit in eo quod adjacet terminis ex necessitate inesse, vel non inesse,nam et privativum similiter convertitur, et in toto esse, et de omni similiter assignabimus.F.rgo in aliis quidem eodem modo ostendetur per conversionem, quoniam conclusio necessaria, quomodo in eo quod est inesse.In media autem figura quandofuerit universalis affirmativa, particularis vero privativa, et rursum in tertia quando universalis q'udem praedicativa, particularis vero privativa,non similiter erit demonstratio, sed necesse est exponentes, cui alicui utrumquenon inest,dehoc facere syllogismum. Erit enim necessarius in hoc. Si autem de exposito est necessarius, erit et de illo aliquo.Nam hoc quod est expositum, ipsum quidem illud aliquid est. Fit autem uterque syllogismus in propria figura.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.7","label":"Book 1, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.7"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.9","label":"Book 1, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}