{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 18.1-4","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 18.1-4","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/18.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":468,"text":"In principio autem petere et accipere et quidem, ul in genere,sumere in eo quod non est demonstrare propositum.Hoc autem acciditmultipliciter, nam et si omnino non syllogizatur,et si per ignotiora aut similiter ignota, et si per posteriora quod prius est, demonstratio enim ex prioribus et notioribus est. Horum ergo nullum est petere quod ex principio est, sed quia haec quidem nata sunt per se cognosci, illa vero per alia (nam principia quidem per se, quae autem sub principiis, per alia), quando non per se notum est, per se aliquis conaturoslendere, tunc petit quod ex principio est. Hoc autem est sic facere quidem at statam postulet id quod propositum est: contingit autem et transgredientes et ad alia eorum quæ nata sunt per illa ostendi per hæc monstrare quod ex principio est,ul si a ostendatur per b, et perr., autem natum sit ostendi per a, accidit enim idem It per se demonstrare eos qui sic syllogizant, quod faciunt qui parallelas arbitrantur scribere,latent enim ipsi seipsos talia sumentes quae non valent demonstrare,curn non sint paralleIæ. Quare accidit sic syllogizantibus unumquodque esse dicere si est unumquodque, sic autem omne erit perse notum, quod est impossibile.Si ergo aliquis dubitat assuropto dubio quoniam ainest c,similiter et quoniam b, petat autem x inesse b,nondurn manifestum si quod in principio est petat,sed quoniam non demonstravit maHHestum,non enim est principum demonstrationis,quod similiter est incertum.Si autem b ad sic se habet ut idem sit,aut manifestum quod convertuntur, autinestalterum alteri, quodinprincipio est petit,nam et quoniam a inest b,per illa monstrabit si convertantur, nunc autem hoc prohibet,sed non modus.Si autem hoc faciat,quod dictum est faciet, et convertet per tria, similiter autem et si sumat inesse c, quod similiter incertum sit, ut et si a inest c,nondum quod ex principio petit, sed neque demonstrat.Si autem idem sit a et b, aut eo quod convertuntur,aut eo quod a sequitur ei quod est b, quod ex principio est petit propter eamdem causam, nam fx principio quod valet, prius dictum est a nobis, quoniam per se monstrabitur quod non est per se manifestu:n.Si ergo est in principio petere per se monstrare quod non per se est manifestum, hoc autem et non ostendere quando similiter dubitantur quod monstratur et per quod monstratur, vel eo quod eadem idem,vel eo quod idem eisdem inesse sumitur,in media quidem figura et tertia utrorumque continget similiter quod est in principio petere, in praedicativo quidem syllogismo et in tertia figura, et in prima, negative autem quando eadem ab eodem, et non similiter utraeque propositiones,similiterautem et in media, eo quod non convertuntur termini secundum negativos sylJogismus.Est autem in principio petere in demonstrationibus quidem quæ secundumveritatem sic se habent,in dialecticis autem, quae secundum opi nionem.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 17","label":"Book 2, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/17"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 19.1-6","label":"19.1 to 19.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/19.1"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}