{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 21.11-24","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 21.11-24","ref":"21.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.11.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"opinabitur enim aliquis non esse c,siens quoniam omnis triangulus habet duos rectos: quare simul sciet et ignorabit idem, nam scire omnem triangulum quoniam duobus rectis non simpIexest,sed hoc quidem universalemhabetdisciplinax,illud vero singularem. Sic ergo in universali novit c,quoniam duobus rectis in singulari autem non novit, quare non habebit contrarias. Similiter autem est quae in Menone est oratio,quoniam disciplina est reminiscentio; nunquam enim accidit praescire quod singulare est, sed simul inductione sumere particularium disciplinam, velut recognoscentes. Nam quaedam scientes,statim scimus, ut quoniam duobus rectis, si scimus quoniam triangulus, similtterautemet in aliis. Ergo universali quidem speculamur particularia, propria autem non scimus; quare contingit et falli circa ea, verum non contrarie, sed habere quidem universale, decipi autem particulari. Similiter autem in praedictis non enim contraria quæ est secundum medium ei quae est secundum syllogismumdisciplinæ,nec quae est se. cundum utrumque mediorum opinatio,nihilenim pro. hibet scientem, et quoniam atoti inest, et rursum hoc totic,putare non inesse, ut quoniam omnis mula sterilis, et hæc mula, putare hanc habere in utero; non enim scit quoniam a, qui non conspicit,quod est secundum utrumque.Quare manifestum quoniam et si boc quidem novit, illud vero non novit,falletur, qdod habent universales ad particulares disciplinas; nullum enim sensibilium extra sensum fit scimus, nee si sentientes fuerimus sciæus,nisi etinuniversali,el in eo quod habet propriam disci pIinam,sed non in eo quod estin actum.Nam scire tripliciter dici. tur,aut ut universali. aut ut propria, aut ut in actu quare et decipi totidem modis, nihil ergo prohibete scire,et deceptum esse circa idem, verumtamen non contrarie.Quod accidit et ei qui secundum utramque scit propositionuu',et non pertractavit prius,nam opinans in utero habere mulam, non habet secundum actum disciplinam,neque propter opinionem fallaciam contrariam disciplinæ,syllogismus enim est contraria fallacia in universali.Qui autem opinatur quod bonum esse est malum esse,idem opinabitur bonum esse et malum.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 21.1-10","label":"21.1 to 21.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 21.25-30","label":"21.25 to 21.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/21.25"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}