{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 28","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/28.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Naturas autem cognoscere possibile est, si quis concedat simul transmutare corpus etanimam,quæcunque sunt naturales passiones; discens enim aliquis fortasse musicam, transmutavit secundum quid animam,sed non earum quae naturanobisinsunt,bæc est passio, sed ut irae et concupiscentiæ, et naturalium motionurn.Si igitur et hoc det,et unum unius signum esse,et possumus sumere proprium uniuscujusque generis passionem et signum, poterimus naturas cognoscere.Si enim est proprie alicum generi individuo existens passio, ut si leonibus fortitudo, necesse est et signum esse aliquod, compati enirn sibi invicem positum est,et sit hoc magnas summitates habere, quod et aliis generibus,non totis contingit.Nam signum sic propriurn est,quoniam totius generis propria passio est, et non solius proprium, sicut solemus dicere.Erit ergo et in alio genere hoc, eterit fortis homo, et aliquod aliud animal; habebit ergo signum, unum enim unius erat. Si ergo bæc sunt,poterimus talia signa colligere in iis animatibus quae solum unam passionem habent aliquam propriam,unaquæque autem hahet signum,et quoniam unum habere necesse est,poterimus naturas cognoscere.Si vero duo habet propria totum genus, ut leo, forte et communicativum, quomodo cognoscemus utrum utrius sit signum,eorum signorum quae proprie sequuntur? An si et alii alicui non toti ambo,et in quibus non lotis utrumque,quando hoc quidem habet,illud autem non?nam sifortis quidem, liberalis autem non,habet autem duorum hoc,palam quoniam et in leone hoc signum fortitudinis.Est vero naluras cognoscere in prima quidem flgura,eo quod medium priori extremitati convertitur, tertiam autem transcendit,et non convertitur,ut sit fortitudo a, summitates magnas habere in quo b, autem leo; ergo cui c, omni, sed et aliis,cui autem b, a omni, et non pluribus, sed; convertitur si autem non, non erit unum unius signum.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 27","label":"Book 2, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/27"},"next":null,"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}