{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.11-20","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.11-20","ref":"3.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.11.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Et si utrasque propositiones in aliquo falsae, erit conclusio vera, possibile est enim a, et b, et alicui inesse, autem nulli c, ut animal, et albo alicui, et nigro alicui, album vero nulli nigro. Si ergo sumatur a quidem omni,c autem nulli,ambae quidem propositiones in aliquo falsæ,conclusio autem vera; similiter autem transposita privativa per terminos. Manifestum autem et in particularibus syllogism is, nibil enim prohibet a quidem omni,c autem alicui inesse,et alicui non inesse,ut animal omni homini, albo autem alicui, homo vero alicui albo non inerit. Si ergo ponatur a quidem nulli inesse,c autem alicui inesse, universalis quidem propositio tota falsa, particularis autem vera, et conclusio vera. Similiter autem et affirmativa sumpta a b, possibile est enim a quidem nulli, autem alicui non inesse,et alicui non inesse,ut animal nulli inanimato,aIbo autem alicui,et inanimatum non inerit alicui albo. Si ergo ponatur a quidem omni, vero alicui non inesse,a quidem propositio universalis tota faIsa,a autem vera, et conclusio vera. Et universali quidem vera posita, minori autem particulari falsa,nihil enim prohibet a nec nec nullum sequi, et alicui non inesse, ut animal nulli numero nec inanimato,et numerus aliquod inanimatum non sequitur. Si ergo ponatur a quidem nulli,c autem alicui,et conclusio vera, et universalis proposito vera, particularisautem falsa.Affirmativa autem universali similiter posita, possibile est enim a et b et toti inesse, autem aliquod non sequi, ut genus speciem et differentiam. Nam animal omnem hominem et totum gressibile sequitur, homo vero non omne gressibile: quare si sumatur a quidem toti inesse, autem alicui non inesse,universaIis quidem propositio vera,particularis faIsa,concIusio autem vera.Manifesturn autem quoniam et utrisque falsis erit conclusio vera, siquidem contingit a et b et huic quidem omni,illi vero nulli inesse, vero aliquod non sequi,nam sumpto a quidem nulli,:a autem alicui inesse, propositiones quidem ambæ falsæ, conclusio autem vera.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.1-10","label":"3.1 to 3.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.21-22","label":"3.21 to 3.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.21"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}