{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.1-12","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.1-12","ref":"4.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Erit autem et in postrema figura per falsas totas, et in aliquo utraque, et altera quidem vera, altera autem falsa, et hæc quidem in aliquo falsa, illa autem tota vera,et e converso, et quotquot modis aliter possibile est transumere propositiones. Nihil enim prohibet nec a nec nulli inesse, a autem alicui inesse, ut nec homo, nec gressibile, nullum inanimatum sequitur,homo autem alicui gressibili inest; si ergo sumatur a et omni messe,propositiones quidem totæ falsæ conclusio autem vera. Similiter autem ei cum hæc quidem est privativa, illa vero affirmativa, possibile est enim quidem nulli inesse,a autem omni, et a alicui non inesse, ut nigrum nulli cygno, animal autem omni, et animal non omni nigro; quare si sumatur quidem omni c, a vero nulli, alicui a non inerit, et conclusio quidem vera, propositiones autem falsæ. Et, si in aliquo fuerit utraque falsa, erit conclusio vera, nihil enim prohibet et a et alicui inesse, et a alicui b, ut album et pulchrum alicui animali inest, et album alicui pulchro; si ergo ponatur a et omni inesse, propositiones quidem in aliquo falsæ, conclusio autem vera. Et privativa a posita, inesse,b vero alicui inesse, et a non omni inesse, ut album alicui animali non inesse. Pulchrum autem alicui:nest,et album non omni pulchro: quare si sumatur a quidem nulli, c autem omni, utraque propositiones quidem in aliquo faIsæ, concIusio au. tem vera. Similiter autem et hæc quidem tota falsa, illa vero tota vera sumpta.PossibiIe est enim a et omne sequi,et a alicui non inesse,ut animal et album omne cygnum sequitur,et animal non omni inest albo; positis igitur bis terminis,si sumatur quidem toti inesse,a vero toti non inesse,h quidem tota erit vera, a autem tota faIsa,et conclusio vera.","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 3.21-22","label":"3.21 to 3.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/3.21"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.13-19","label":"4.1.13 to 4.1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.13"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}