{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.13-19","citation":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.13-19","ref":"4.1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.13.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Similiter autem et. si b quidem falsa, a autem vera,nam hi quidem termini ad demonstrationem, nigrum, animatum, cygnus. Sed et si utraeque assumantur affirmare, nihil enim prohibet quidem omne sequi,a autem toti non inesse, et a alicui inesse,ut omni cygno animal,nigrum vero nulli cygno,et nigrum inest alicui animali: quare si sumatur a et omni inesse,b quidem tota vera, a autem tota falsa, et conclusio vera. Similiter autem et a sumpta vera,nam per eosdem terminos demonstratio. Rursum hac quidem Lota vera esistente,illa vero in aliquo l'aIsa,possibile est enim quidem omni inesse,a autem alicui c et alicui b,ut bipes quidem omni hommi,pulchrum non omni,et pulchrum alicui bipedi inest.Si ergo sumatur a et toti inesse,b quidem tota vera, a autem in aliquo faIsa,concIusio autem vera. Similiter autem et a quidem vera,b autem falsa in aliquo sumpta, transpositis enim eisdem terminis erit demonstratio. Et cum haec quidem est privativa,illa vero affirmativa,quoniam possibile est quidem toti inesse, a autem alicui c,et quando sic se habeant,non omni inesse a.Si ergo assumatur quidem toti inesse, a autem nulli, privativa quidem aliquo falsa, altera autem tota vera,et conclusio erit vera,Rursum quoniam ostensum est quod cum a quidem nulli inest,et alicui, evenit a alicui non inesse, rnanifestum igitur quoniam et cum a tota est vera, b autem in aliquo falsa, contingit conclusionem esse veram: si enim sumatur a quidem nulli c, autem omni, a e quidem tota vera, b autem in aliquo falsa.Manifestum autem et in particularibus syllogismis quoniam omnino per falsaerit verum, non iidem termini sumendi,et quando universales fuerint propositiones, in prædicativis quidem prædicativi,in privativis autem privativi;","prev":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.1-12","label":"4.1.1 to 4.1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.1"},"next":{"citation":"Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4.1.20-23","label":"4.1.20 to 4.1.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4.1.20"},"credit":{"text":"Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}