{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculatio De Rhethoricae Cognatione 8","citation":"Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/8.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Speculatio De Rhethoricae Cognatione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Finis tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem, ut bene dixisse, id est dixisse apposite ad persnasionem: In altero vero, persuasisse. Neque enim si qua impediant oratorum quominus persuadeat, facto officio, finis non est consecutus. Sed is qui officio quidem fuit contiguus etcognatus, consequitur,faclo officio; is vero qui extra est, saepe non consequi. tur. Neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuabit. Hæc quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint rbetoricæ(h). Causarum autem partes status esse dicuntur, de quibus hoc modo dispiciendum est. Quomodo enim partes esse putabuntur causæ, si ita partes ut species quomodo fieri palest, ut in una causa plures constitutiones sint? nam species sibimet impermixtæ sunt. At veniunt in causam plurimae constitutiones; non sunt igitur partes causarum, velut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat. Constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem. Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes.Nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest.At in causa (i) constitutio una idonea est constituere causam.","prev":{"citation":"Speculatio De Rhethoricae Cognatione 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/7"},"next":{"citation":"Speculatio De Rhethoricae Cognatione 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/speculatio-de-rhethoricae-cognatione/9"},"credit":{"text":"Boethius, Speculatio De Rhethoricae Cognatione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1038/tmp1038/tmp1038.tmp1038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}