{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.1-6-8","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.1-6-8","ref":"2.1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.1-6.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Palam autem ex iis quae dicta sunt, quoniam omnes qui ad idem sunt destructivi loci,et ad terminum utiles sunt,qllemadmodum prius dictum est. Nam si non idem indicet et nomen et oratio, manifestum quoniam non erit definitio assignataoratto. Constructil'orum autem locorum nullus utilis ad terminum. Non enim sufficit ostendere idem quod sub oratione et nomine est ad construendum quoniam definitio, sed et alia oportet omnia habere (quæ praecepta sunt) definitionem;interimere igitur definilionem sic et per haec semper tentandum.Si autem construere volumus, primum quidem scire oporlet quoniam nullus vel pauci disputantium terminum syllogismo colligunt, sed omnes principium quod tale est accipiunt, ut qui circa geometriam, et numeros,et alias hujusmodi disciplinas. Deinde quoniam exacte quidem alterius est negotii assignare, et quid est terminus, et quomodo definire oportet. Nunc autem, quantum sufficitad praesentem utilitatem, tantum solum dicendum quoniam possibile fieri definitionis, et ejus quod quid est, esse syllogismum. Nam si terminus est oratio quæ quid est esse rei indicat, et oportet ea quae in termino ponuntur, in eo quod quid est de re sola prædicari,prædicanlur autem sola in eo quod quid est,genera et differentiæ. Manifestum quoniam siquis sumat ea quæsolum de re in eo quod quid est prædicari oportet, quod hæc bnbens oratio, terminus ex necessitate erit, non enim contingit aliud esse terrninum,eo quod nihil aliud in eo quod quid est de re prædicatur;quod igitur possibile est ex termino syllogismum fieri manifestum.Exquibusauteæ oportet construere, determinatum est quidem in aliis diligentius,ad propositam autem methodum iidem loci utiles.Inspiciendum enim in contrariis et in aliis oppositis, et totas orationes, et secundum partem consideranti.Nam si opposita oppositæ, et eam (quæ dicta est)propositi necesse est esse.Quoniarn autem contrariorum plures complexiones,sumenda est ex contrariisqualiscunquemaximeapparebit contraria defi nitio;totas igitur definitiones,quemadmodum di.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.2-2","label":"Book 7, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/1.2-2"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.9-18","label":"2.9 to 2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.9"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}