{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.19-31","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.19-31","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.19.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Uno igitur quolibet eorum quae dicta sunt confesso, necesse est et reliqua confiteri.Similiter autem et si corruptio dissolutio substantiæ,et corrumpere dissolvere substantiam, et corruptive dissolutive, si corruptivum dissolutivum substantiæ,et corruptio substantiae dissolutio. Similiter autem et in aliis. Quare uno quovis sumpto, et reliqua omnia conflteantur oportet. Et ex similiter se habentibus ad invicem.Nam si salubre est effectivum sanitatis, et habile effectivum bonæ habitudinis erit,etadjutivum effectivum boni:nam similiter unumquodque eorum quae dicta sunt ad suum finem se habet; quare si unius eorum definitio est effeclivum esse finis, et reliquorum cujusque sic erit definitio.Amplius, ex eo quod est magis et similiter, quod est similiter, quoties contingit construere duas ali duo comparantem, Ut si magis haec hujus quam ista istius definitio,ista autem que? minus,definitio est, et haec quae magis, et si similiter haec hujus, et ista istius, si altera alterius, et reliqua reliquæ. Una autem defi. nitio ad duo cornparata,aut duabus dofinitionibus ad unum.neutiquam utilis ea quæ ex magis est consideratio. Nam neque unam duorum, neque duas ejusdem definitiones possibile estesse.Suntautemopportunissimi locorum,et qui nunc dicti sunt,et qui ex casibus, et qui ex conjugatis, quocirca et oportet maxime detinere et promptos habere hos.UtiFssimi enim ad plurima.Aliorum autem hi qui maxime sunt communes. Nam illi maxime reliquorum efficacis. simi, ut inspicere in singularibus, et in speciebus considerare,si conveniat definitio, eo quod univoca species est; est autem utilis hic locus ad eos qui ponunt ideas esse,quemadmodum prius dictum est. Amplius,si per metaphoram dixit nomen, vel idem de eodem prædicavit ut diversum, et si quis alius communis et efficax 10corum,iIlo utendum.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.9-18","label":"2.9 to 2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.9"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-4-10","label":"3.1 to 3.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-4"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}