{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-3-15","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-3-15","ref":"3.1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-3.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Utrum vero definivit,et dixit quid est esse,an nonex his. Primum ergo si non per priora et notiora x confecit definitionem.Nam terminus assignatur ejus cognoscendigratiaquoddicitur;cognoscimus autem non ex quibuslibet, sed ex prioribus notioribusque, quernadmodumin demonstrationibus(sicenim 0:0 nis doctrina et omnis disciplina se habet);manifestum igiturquodqui non per hujusmodi definivit, non definivit; si enim definivit, plures erunt ejusdem dennitiones. Nam manifestum quod et qui per priora ac notiora, iterum melius definivit, quare utrasque erunt definitiones ejusdem. Tale autem non videtur, nam unicuique eorum quæ sunt, unum est esse idipsum quod est; quare si plureseruntejusdemdefinitiones, idem erit definitio esse, quod quidem secundum utramque definitionem significatur; haec autem non eadem sunt, eo quod deiinitiones diversae. Manifestum igitur quoniam non definivit, qui non per priora atque notiora definivit. Igitur per non notioraquidem terminum dici, dupliciter est accipere. Aut enim si simpliciter ex ignotioribus, aut si nobis ignotioribus, contingit enim utroque modo. Simpliciter igitur notius quod prius est posteriore, ut punctum linea, et linea superficie, et superficies solido, quemadmodum et unitas numero:pnusenim et principium omnis numeri, similiter autem et elementum syllaba. Nobis autem e converso quandoque accidit nam maxime solidum magis sub sensu cadit quam superficies, superficies autem magis quam linea, linea autem signo magis: quare multitudo magis hujusmodi cognoscit, nam illa quidem quomodolibet, haec autem subtili et fecundo intellectu comprehendere oportet; simpliciterigitur melius per priora, posteriora tentare cognoscere, nam magis scientificum tale est. Verum ad eos qui impotentes suntcognocere per talia, necessarium forte per ea quæ illis cognita sunt facere orationem; sunt autem talium definitiones quae et puncti, et lineæ, et superficiei, omnes enim per posteriora priora indicant: nam illud quidem lineae, istam autem superficiei, hanc vero solidi fines dicunt esse.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.34-36","label":"2.34 to 2.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/2.34"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.16-24","label":"3.16 to 3.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.16"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}