{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1.27-37","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1.27-37","ref":"3.1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.27.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Construenti autem, sisimul ex necessitatesemperinest, cum neque terminus, neque differentia sit. Erit enim proprium, quod positum estforsitan nonesse proprium,ut quia animal disciplinæ susceptivum, simul ex necessitate semperest,et id quod est homo, cum neque differentia sit nee terminus erit animal disciplinas susceptivun hominis proprium. Deinde destruenti quidem,si eorumdem qua eadem sunt, nonest idem proprium. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium,ut quia non est proprium prosequendi, apparere quibusdam bonum,neque eligendi fuerit utique proprium apparere quibusdam bonum; idem enim est prosequendum et eligendum.Construenti,si ejusdem quatenus idem proprium. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quoniam homiois,qua homo dicitur proprium tripartitam animam habere, et terrigenae quatenus terrigena est, erit proprium tripartitam animam habere. Utilis autem locus hic et in accidente, nam iisdem in eo quod eadem sunt eadem oportet inesse vel non inesse.Deinde destruenti quidem,si eorum quae sunt eadem specie,non idemsemperspecie proprium est. Neque enim ejus quod dictum erit proprium,quod positum est esse proprium,ut quia idem est specie homo et equus,non semperautemequi est proprium stere a se, nec hominis erit proprium moveri a se. Idem enim est specie moveri, et stare a se, quatenus utrique eorum ut animal est, accidit. Construenti vero,si eorum quae eunt eadem specie,idem semper specie sit proprium. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium,ut quia hominis est proprium esse gressibile bipes, et avis erit proprium esse volatile bipes,utrumqueenim horum est idem quatenus illa quidem sub eodem sunt genere species, cum sint sub animali, haec autem ut generis differentiae animalis.Нic autem locus falsus est5quandoalterumquidemeorumquse dicuntur uni alicui soli inest speciei,alterum vero inest pluribus, quemadmodum gressibile quadrupes.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1.17-26","label":"3.1.17 to 3.1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1.17"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.1-2-4","label":"3.2.1 to 3.2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.2.1-2"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}