{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.16-24","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.16-24","ref":"3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.16.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Non oportet autem latere quoniam sic definientes non contingit quod quid est esse definitio, indicare nisi contingat idem nobis notius esse, et simpliciter notius, siquidem oportet per genus et differentias definire eum qui bene definit: hæc autem simpliciter notiora et priora sunt specie, interimit enim genus et differentiaspeciem, quare priora haec specie. Sunt autem notiora, nam specie quidem nola necesse est genusetdifferentias cognosci;qui hominem enim cognocit, et animal gressibile cognoscit: at genere et differentia notis, non necesse est et speciem cognosci, quare ignotior species. Amplius, illis qui secundum veritatem h uj usmodi definitionesdicuntessequaesunt ex iis quæ unicuique sunt nota, plures ejusdem accidit dicere definitiones esse, nam alia aliis, et non omnibus eodem contingit notiora esse; quare ad unumquemque erit definitio assignanda, si quidem ex iis quae singulis quibusque sunt notiora, definitionem oportet facere.Amplius eisdem aliainterdum, alia magis nota, nam aprincipio quidem sensibilia, instructioribus autem factis, contra; quare neque ad eumdem semper ad eadem definitio assignanda, iis qui per ea quas singulis quibusque sunt notiora definitionem fatentur assignandam esse.Manifestum igitur quoJ non definiendum per ea quæ hujusmodi sunt, sed per simpliciter notiora, nam solo modo sic una et eadem definitio semper fiet. Fortasse autem et quod simpliciter notum, non est id quod omnibus notum, sed quod bene dispositis intellectu; quemadmodum et simpliciter salubre iis qui bene affectum habentcorpus; oportetergo unumquodque talium diligenter pervestigare, uti autem disputantes ad id quod expedit.Maxime autem sine dissensione interimere contingit definitionem, si neque ex simpliciter notioribus,nequeex iis quae nobis,'contingit definitionem fieri. Unus igitur locus est ejus quod non per notiora,quod per posteriora priora indicat, quemadmodum prius diximus.Alius autem, si ejus quod est in quiete et definitione, per indefinitum, et quod in motu est assignata est oratio nobis.Prius enim est et notius quod manens est, et definitum, eo quod indefinitum etin motu est.Ejus autem quod est non ex prioribus,tres sunt loci.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.1-3-15","label":"3.1 to 3.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.1-3"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.25-37","label":"3.25 to 3.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.25"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}