{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.88-100","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.88-100","ref":"3.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.88.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"si autem non accidet et speciem eamdem in duobus gcneribus esse non continentibus se invicem (infert enim unaquæque differentiarumproprium genus), ut gressibile et bipes animal coinf'erunt; quare si de quo differentia et generum utrumque, manifestum utique quoniam species in duobus erat generibus non continentibus se invicem. An non impossibileeamdemdifferentiam duorum generum essenoncontinentium se invicem, sed addendum neque utroque sub eodem existente? nam gressibile anima et volatile animal genera sunt non continentia se invicem, et utriusque eorum est bipes differentia; quare addendum est, neque sub eodem utroque existente: nam haec ambo sub animali sunt, manifestum etiam quoniam non necesse est differentiam omnem proprium genus inferre, eo quod contingit eamdem duorum generum esse non continentium se invicem, sed alterum tantum necesse est inferre, et superiora omnia, ut bipes, gressibHe, vel volatile infert animal. Videndum autem et si locum differentiam assignavit substantiæ. Nam videtur differre substantia a substantia in eo quod alicubi est, quare et eos qui gressibili et aquatili dividunt animal increpant,tanquam gressibiJeetaquatile alicubi significet. An in iis quidem non recte increpant? non enim in aliquo, neque alicubi significat aquatile et terrestre, sed quale quid: nam et si in sicco sit, similiter aquatile, similiter autem et terrestre, et si in bumido sit, stmiliterterrestre, sed non aquatile erit; attamen si quandoque significat in aliquo differentia, manifestum quoniarn peccabit. Rursum si affectum differentiam assignavit. Nam omnis affectus, cum magis fit, detrahit a substantia, differentia autem non hujusmodi est, nam magis videtur salvare differentia id cujus est differentia,et simpliciter impossibile est singulum quodque esse sine propria differentia, nam cum non est gressible, non erit homo, et (ut simpliciter dicamus) secundum quaecunque aIteraturbabens,mhileorum differentis illius est. Nam omnia hujusmodi cum magis fiuut, detrahunta substantia;","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.72-87","label":"3.72 to 3.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.72"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.101-110","label":"3.101 to 3.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/3.101"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}