{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.30-37","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.30-37","ref":"4.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.30.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Deinde ex iis quae sic se habent,destruentiquidem, si quod sic se habet, ejus quod sic se habet non est proprium. Neque enim quod sic se habet, ejus quod sic se habet eritproprium.Si autem ejus quod sic sa habet,id quod sicsehabet est proprium, ejus non erit proprium cujus positum est esse proprium.Ut quia sic se habet prudentia ad honestum et turpe, eo quod disciplina utriusque eorum est, non est autem prudentiae proprium disciplinam esse honesti, non utique erit proprium prudenliae disciplinam esse turpis;si vero est proprium prudentiae disciplinam esse honesti,noneritpropriumejusdem disciplinam esse turpis,impossibile est enim ejusdem plura esse propria.Construenti vero nihil locus iste utilis, nam quod sic se habet, unum ad plura comparatur. Deinde destruenti quidem,si quodsecundum esse dicitur, non est ejus quod secundum esse dicitur proprium. Nam neque generari ejus quod est secundumcorrumpi,neque corrumpi ejus quod secundum generari dicitur, erit proprium. Ut quia est hominis proprium esseanimal,neque ejus quod est hominem generari,erit proprium generari animal,neque ejus quod est hominem corrumpi erit proprium corrumpi animal.Eodem autem modo accipiendum est et ex generari ad esse et corrumpi,et ex corrumpi ad esse et generari,quemadmodumdictum est nunc ex esse ad generari, et corrumpi. Construenti autem,si ejus quod est secundum esse ordinatum est. Est autem per se, ordinatum proprium,narr: et ejus quod secundum generari dicitur, erit hoc quod secundum generari dicitur proprium, et ejus quod secundum corrumpi,hoc quod secundum corrumpi est assignatum,ut quia hominis est proprium esse mortalem, et ejus quod estgenerari hominem,erit proprium generari mortalem,et ejus quod est corrumpi hominem, corrumpi mortalem. Eodem autem modo accipiendum est ex generari et corrumpi,et ad esse et ad ipsa exipsis fieri,quemadmodum et in destruenti dictum est.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.23-29","label":"4.23 to 4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.23"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.38-2-40","label":"4.38 to 4.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/4.38-2"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}