{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.27-37","citation":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.27-37","ref":"5.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.27.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"nihil enim probibet differentiam quidem notissimo nomine dici, genus autem non. Sic autem rebus se habentibus manifestum quoniam generis, et non differentiae secundum nomen cornmutatio facienda,' si autem non nomen pro nomine,sed orationem pro nomine commutat, manifestum quoniam differentiae magis quam generis definitio assignanda est, eo quod cognoscendi gratia definitio assignalur, nam minus differentiaquarn genus nota Si autem differentiae terminum assignavit, considerandum si et alicujus alius communis est assignatus terminus: ut cum imparem numerum, numerum medium habentem dixerit,determinandum est quo pacto medium habentem: nam numerus quidem communis in utrisque orationibus est.Imparis autem coassumpta est oratio; habent autem et linea et corpus medium, cum non sint imparia, quare non utiqueerit definitio hæe imparis. Si autem m u ltipliciter dicitur med ium habens,determi nand um quomodo medium haben8,alioqui reprehensio erit, aut syllogismus, quod non definivit. Rursum si id cujus quidem orationem assignavit est eorum quae sunt, quod autem sub oratione, non eorum qua? sunt: ut si album quispiam definivit colorem igni permixtum, impossibile enim incorporeum corpori permisceri; quare non ent color igni permixtus,attamen album est.Amplius,quicunquenon dividunt in iis quæ sunt ad aliquid ad quod dicitur, sed in pluribus comprehendentes dicunt,aut omnino, aut in aliquo falsum dicunt: ut si quis medicinam disciplinam entis dixit. Nam si nullius entium medicina est disciplina,manifestum quoniam totaoratio men. dax est; si autem alicujus quidem,alicu,jus autem non, in aliquo mendax: nam oportet de omni, siquidem per se, et non secundum accidens entis esse dicitur, quemadmodum in aliis se habent ea Quae ad aliquid sunt, nam omne disciplinatum ad disciplinam dicitur. Similiter autem et in aliis, eo quod convertuntur omnia ad aliquid.Omne enim disciplinatum, ad aliquid.","prev":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.12-26","label":"5.12 to 5.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.12"},"next":{"citation":"Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.38-48","label":"5.38 to 5.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/topicorum-aristotelis-libri-octo-severino-boethio-interprete/5.38"},"credit":{"text":"Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1033/tmp1033/tmp1033.tmp1033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}